FLORA

FLORA
FLORA
Dea Romanorum, quam floribus praeesse volebant. Hanc meretricem fuisse aiunt, quae cum magnas opes corporis quaestu quaesivisset, pop. Rom. scripsit heredem, certamqueve pecuniam reliquit, cuius ex annuo foenore suus natalis dies celebraretur editione ludorum, quos appellant Floralia, sive ludos Florales. Quod quia Senatui flagitiosum tractu temporis videbatur, ab ipso nomine argumentum sumi placuit, ut pudendae rei quaedam dignitas adderetur, Deam finxêrunt esse, quae floribus praesit, eamqueve oportere placari, ut fruges cum arboribus, et vitibus bene prosperequeve florescerent. Celebrabantur illi ludi omni cum lasciviâ, convenienter in memoriam meretricis, nam praeter verborum licentiam nudabantur, flagitante populo, meretrices, quae spectatores impudicis moribus detinercnt. Lactant. de F. R. l. 1. c. 20. Valer. Max. l. 2. e. 5. Haec Graecis Χλωρὶς dicebatur. Ovid. Fast. l. 5. v. 195.
Chloris eram, quae Flora vocor.
Catone tamen spectante, populus, ut nudarentur mimae, postulare erubuit, Val. Max. l. 2. c. 10. Introducebantur etiam hisce ludis funambuli elephantes etc. utex Suet. in Galba c. 6. et ex Fl. Vopisco in Carino apparet. Instituêrunt illos Romani 4. Kal. Mai. A. U. C. 596. ex Oraculis Sibyllae, ut omnia bene deflorescerent, teste Plin. l. 18. c. 29. Ovid. l. 5. Fast. v. 183. L. Posthumio Albino, M. Popilio Laenate Coss. A. U. C. 580. illos initium sumpsisse docet: cumqueve primum mense Aprili celebrarentur, postea in Maium translata esse idem ait. In vico Patricio aut proximo, noctuqueve accensis facibus, habitos fuisse, discimus ex Alex. ab Alexandro Genial. dier. l. 6. c. 18. Dio scribit l. 58. L. Seianium Praetorem Floralibus ad ridendum Tiberium, qui calvus erat, omnia calvorum ministerio ad noctem usque peregisse: lumen quoqueve discedentibus a theatro per puerorum rasis capitibus quinque milia praebuisse. Plura vide apud Ovid. loco supra laudato, et l. 4. Fast. v. 900. et seqq. et v. 941. et seqq. ubi turpem hanc festivitatem prolixe prosequitur. In colle Hortulorum, Circum fuisse Floralibus destinatum, ait Bart. Lat. in Verrin. Or. 7. Convocabantur autem meretrices, hisce ludis nudae per vias discurrere solitae, tubâ, quam Floralem Iuv. vocat: l. 2. Sat. 6. v. 249.
——— Dignissima prorsus
Florali matrona tubâ.
Idem l. 5. Sat. 14. v. 262.
——— Ergo omnia Florae
Et Cereris licet.
Aul. Pers. Sat. 5. v. 178.
——— nostraut Floralia possint
Aprici meminisse senes:
Vide quoqueve Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 2. c. 20. l. 4. c. 8. l. 5. c. 1 5. Thom. Godwyn. Anthol. Rom. l. 2. c. 3. s. 3. Hospinian. de Orig. Fest. etc. nec non aliquid infra in voce Pornae. Ut et hoc addam: Templi idolo huic sacri meminit Marr. l. 6. Epigr. 27. cuius epigraphe ad Nepotem.
Bis vicine nepos (nam tu quoque proxima Florae
Incolis, et veteres tu quoque Ficelias)
Erat id nempe e regione domus Mart. Romae Idem l. 5. Epigr. 23. cuius epigraphe in Paulum.
Sed Tiburtinae sum proximus accola pilae;
Qua videt antiquum rustica Flora Iovem
Vide quoqueve Ovid. Fast. l. 5. v. 326. et seqq. Inter opera Praxitelis e
marmore, Floram memorat Plin. l. 36. c. 5. etc. Plura de Florae Dea. quam a Sabinis acceptam, non ab Romanis primitus institutam, in honorem meretricis, quae sua legarit. Populo Rom de Florae sacris, diu ante Florales Ludos Romae celebratis: de Ludis Floralibus, quando inprimis inceperint et quomodo annui facti sint, apud Lips. Elector. l. 1. Gerh. Ioh. Voss. de orig. et progr. Idolol. l. 1. c. 12. Iac. item Ouzel. ad Minuc. Fel. de iisdem apud Graecos quoqueve inprimis Massilienses celebratis. Vide Iustin. l. 43. c. 4.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?
Synonyms:

Look at other dictionaries:

  • Flora — Flora …   Deutsch Wörterbuch

  • Flora — Saltar a navegación, búsqueda Para otros usos de este término, véase Flora (desambiguación). Flora En botánica, flora se refiere al conjunto de las plantas que pueblan un país (y por extensión una península, continente, clima, una sierra, etc.),… …   Wikipedia Español

  • floră — FLÓRĂ s.f. Totalitatea plantelor care trăiesc într o anumită regiune a globului, într o anumită perioadă geologică sau într un anumit mediu. ♢ Floră microbiană = totalitatea microorganismelor vegetale dintr un mediu natural, din cavitatea bucală …   Dicționar Român

  • Flora — Flora, IL U.S. city in Illinois Population (2000): 5086 Housing Units (2000): 2352 Land area (2000): 4.437148 sq. miles (11.492159 sq. km) Water area (2000): 0.000241 sq. miles (0.000623 sq. km) Total area (2000): 4.437389 sq. miles (11.492782 sq …   StarDict's U.S. Gazetteer Places

  • Flora — Sf Pflanzenwelt erw. fach. (17. Jh.) Onomastische Bildung. Der Name der römischen Frühlingsgöttin l. Flora wird seit dem 17. Jh. in Titel von Pflanzenbeschreibungen verwendet, z.B. Flora Danica (1647) für eine Beschreibung der dänischen… …   Etymologisches Wörterbuch der deutschen sprache

  • flora — flȏra ž DEFINICIJA 1. bot. biljni svijet, ukupnost onoga što raste na pojedinim dijelovima Zemljine površine ili nekog razdoblja u povijesti Zemlje 2. skup mikroorganizama u nekom organu, proizvodu ili mediju [crijevna flora; mliječna flora] 3.… …   Hrvatski jezični portal

  • flora — (Del lat. Flora, diosa de las flores). 1. f. Conjunto de plantas de un país o de una región. 2. Tratado o libro que se ocupa de ellas. 3. Conjunto de vegetales vivos adaptados a un medio determinado. Flora intestinal. [m6]Flora posglacial. ☛ V.… …   Diccionario de la lengua española

  • Flora [2] — Flora, 1) (griech. Chloris), Göttin der Blumen; Nymphe, wurde von Zephyrus geliebt u. erhielt von ihm das Blumenreich zum Brautgeschenk; angeblich kam ihr Cultus von den Sabinern unter T. Tatius nach Rom. Dargestellt jugendlich, leicht bekleidet …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Flora — f Scottish, English, and German: name borne in Roman mythology by the goddess of flowers and the spring (a derivative of Latin flōs flower, genitive flōris). It is also the feminine form of the old Roman family name Flōrus, likewise derived from… …   First names dictionary

  • flora — sustantivo femenino 1. Conjunto de plantas de un país, región o periodo: flora africana, flora del Cuaternario. La flora de la costa mediterránea es de una enorme variedad. Sinónimo: vegetación. 2. Obra que trata de las plantas de un país, región …   Diccionario Salamanca de la Lengua Española

  • Flora — (Оломоуц,Чехия) Категория отеля: 3 звездочный отель Адрес: Krapkova 34/439, Оломоуц, 77900, Че …   Каталог отелей

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”